[vers. 35.] Date gloriam Deo: super Israel magnificentia ejus. De quo dicit Apostolus: Super Israel Dei 208Gal. VI, 16 . Non enim omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitae 209Rom. IX, 6 ; quoniam est et Israel secundum carnem. Unde ait: Videte Israel secundum carnem 210I Cor. X, 18 . Non autem qui filii carnis, hi filii Dei; sed filii promissionis deputantur in semine 211Rom. IX, 8 . Tunc ergo quando erit sine ulla malorum commixtione populus ejus, tanquam massa ventilabro emundata 212Matth. III, 12, tanquam Israel in quo dolus non est 213Joan. I, 47, tunc eminentissima erit super Israel magnificentia ejus et virtus ejus in nubibus. Non enim solus veniet ad judicium, sed cum senioribus populi sui 214Isai. III, 14 ; quibus promisit quod sedebunt super sedes judicaturi (Matth. XIX, 28) , qui etiam angelos judicabunt 215I Cor. VI, 3 Hae sunt nubes.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 208. Gal. VI, 16
- 209. Rom. IX, 6
- 210. I Cor. X, 18
- 211. Rom. IX, 8
- 212. Matth. III, 12
- 213. Joan. I, 47
- 214. Isai. III, 14
- 215. I Cor. VI, 3