TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 25.] Quoniam humiliata est in pulvere anima nostra. Ubi humiliata est? In pulvere, id est, pulvis nos persequitur. Illi nos persequuntur, de quibus dixisti: Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae 26Psal. I, 4 . Humiliata est in pulvere anima nostra; haesit in terra venter noster. Poenam nimiae humiliationis mihi videtur expressisse, qua quisque quando se prosternit, haeret in terra venter ejus. Quisquis enim ita humiliatur ut genua figat, adhuc habet quo humilietur: quisquis autem sic humiliatur ut haereat in terra venter ejus, ultra quo humilietur non habet. Si enim ultra voluerit, jam non erit humiliare, sed obruere. Hoc ergo forsitan dixerit: Nimium humiliati sumus in hoc pulvere, ultra quo humiliemur non habemus: jam pervenit usque ad summum humiliatio, veniat et miseratio.

Notes

  1. 26. Psal. I, 4