TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 57.] Hos versus psalmi hujus magni nunc aggredimur in Dei voluntate tractandos, «Pars mea Dominus;» quod habent quidam, «Portio» «mea, Domine.» Quod utrum ideo dicatur, quia particeps ejus fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est, «Mihi autem adhaerere Deo bonum est» 229Psal. LXXII, 28 ; non enim existendo sunt homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus: an quia partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur, alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed quod sequitur audiamus: «Dixi, custodire legem tuam.» Quid est, «Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam;» nisi quia ita erit portio cujusque Dominus, cum legem ejus custodierit?

Notes

  1. 229. Psal. LXXII, 28