[vers. 5.] Voce mea ad Dominum clamavi: id est, non corporis voce, quae cum strepitu verberati aeris promitur; sed voce cordis, quae hominibus silet, Deo autem sicut clamor sonat. Qua voce Suzanna exaudita est 9Dan. XIII, 44: et de qua voce ipse Dominus praecipit, ut in cubiculis clausis, id est, in secretis cordis sine strepitu oretur 10Matth. VI, 6. Nec facile quisquam dixerit hac voce minus orari, si nullus verborum sonus reddatur ex corpore; quoniam et silentes cum in cordibus oramus, si alienae ab affectu orantis cogitationes intercurrant, nondum dici potest: Voce mea ad Dominum clamavi. Neque hoc recte dicitur, nisi cum sola anima, nihil carnis nihilque carnalium intentionum in oratione attrahens, loquitur Domino, ubi solus audit; clamor autem etiam iste dicitur, propter vim ipsius intentionis. Et exaudivit me de monte sancto suo : montem quidem ipsum Dominum per Prophetam dictum habemus, ut scriptum est, lapidem praecisum sine manibus crevisse in magnitudinem montis 11Dan. II, 35. Sed hoc ab ipsius persona non potest accipi, nisi forte ita dicere voluit: De memetipso, tanquam de monte sancto suo, me exaudivit, cum habitaret in me, id est, in ipso monte. Planius autem est et expeditius, si accipiamus exaudisse Deum de justitia sua: justum enim erat ut innocentem occisum, et cui retributa sunt mala pro bonis, resuscitaret a mortuis, et digna persequentibus retribueret; legimus enim: Justitia tua sicut montes Dei 12Psal. XXXV, 7 .