[vers. 10.] Timete Dominum, omnes sancti ejus, quia nihil deest timentibus eum. Multi enim propterea nolunt timere Dominum, ne famem patiantur. Dicitur illis: Nolite fraudem facere. Et dicunt: Unde me pasco? Non potest ars sine impostura esse, non potest negotium esse sine fraude. Sed fraudem punit Deus. Time Deum. Sed si timuero Deum, non habebo unde vivam. Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum. Copiam promittit trepido, et dubitanti ne si forte timuerit Dominum deserant illum superflua. Pascebat te Dominus contemnentem se, et deseret te timentem se? Attende, et noli dicere: Ille dives est, et ego pauper sum: ego timeo Dominum, ille non timendo quantum acquisivit, et ego timendo nudus sum! Videte quid sequitur: Divites eguerunt et esurierunt, inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Si ad litteram accipias, videtur te fallere. Respicis enim multos divites iniquos mori in divitiis suis, non factos fuisse pauperes, cum vivunt; vides illos senescere, perduci ad ultimum vitae inter magnas copias divitiarum, celebrari eis pompam funeris in magnis effusionibus, perduci usque ad sepulcrum divitem, qui et exspiravit in lectis eburneis, circumflente familia suorum; et dicis in animo tuo, si forte nosti aliqua et peccata et scelera ipsius: Ego novi quanta fecerit iste homo; ecce senuit, mortuus est in lecto suo, deducunt illum sui, pompa tanta funeris celebratur: ego novi quae fecerit; decepit me Scriptura, et fefellit, ubi audio et canto: Divites eguerunt et esurierunt. Quando iste inops fuit? quando esurivit? Inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono 45Psal. XXXIII, 11 . Quotidie ad basilicam surgo, quotidie genuflecto, quotidie inquiro Dominum, et nihil boni habeo: iste non inquisivit Dominum, et inter tanta bona defunctus est! Sic cogitantem suffocat laqueus scandali. Escam enim mortalem quaerit in terra, et veram mercedem non quaerit in coelo, et mittit caput in laqueum diaboli, constringuntur ei fauces, et tenet diabolus ad malefaciendum, ut sic imitetur illum divitem, quem videt in tanta copia defunctum.