TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 13.] Omnia ergo ista evertit Deus; corporaliter tunc, quando patres nostri educti sunt de terra Aegypti; evertit spiritualiter nunc, nec cessat manus ejus usque in finem. Ideo ne istas potentias Dei tunc putes peractas cessasse: «Domine, nomen tuum,» inquit, «in saeculum.» Id est, non cessat misericordia tua, non cessat manus tua in saeculum facere ista, quae tunc praenuntiasti figurando: «Omnia enim illa in figura contingebant illis; scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos finis saeculorum obvenit» 46I Cor. X, 11 . «Domine, memoriale tuum in generationem et generationem». Generatio ista et generatio altera: generatio qua fideles efficimur, et per Baptismum renascimur; generatio qua a mortuis resurgemus, et Angelis conjuncti vivemus in aeternum. Memoriale tuum, Domine, et super generationem istam, et super illam generationem: quia nec nunc nos oblitus est, ut vocaret; nec tunc obliviscetur, ut coronet. «Memoriale tuum, Domine, in generationem et generationem.»

Notes

  1. 46. I Cor. X, 11