TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 1.] Titulus ergo est psalmi hujus, ut solet titulus indicans in limine quid agatur in domo: Ipsi David filiorum Jonadab, et eorum qui primi captivi ducti sunt. Jonadab homo fuit quidam, commendatur nobis ex prophetia Jeremiae, qui filiis suis praeceperat ut vinum non biberent, neque in domibus, sed in tabernaculis habitarent. Praeceptum autem patris filii tenuerunt et servaverunt, et ex hoc benedici a Domino meruerunt 7Jerem. XXXV, 6-10. Dominus autem hoc non praeceperat, sed pater ipsorum. Sic autem hoc acceperunt, tanquam praeceptum a Domino Deo suo: quia etsi Dominus non praeceperat, ut non biberent vinum, et in tabernaculis habitarent; praeceperat tamen Dominus, ut filii patri obedirent. In ea ergo re sola filius non debet obedire patri suo, si aliquid pater ipsius jusserit contra Dominum Deum ipsius. Neque enim debet irasci pater, quando ei praeponitur Deus. Ubi autem hoc jubet pater quod contra Deum non sit, sic audiendus est, quomodo Deus; quia obedire patri jussit Deus. Benedixit ergo Deus filios Jonadab propter obedientiam, eosque objecit inobedienti populo suo, exprobrans quia cum filii Jonadab obedientes essent patri suo, illi non obedirent Deo suo. Cum autem ageret ista Jeremias, id agebat cum populo Israel, ut pararent se ad captivitatem ducendos esse in Babyloniam, et non resisterent voluntati Dei, nec sperarent aliud, nisi quia futuri essent captivi. Videtur ergo inde coloratus titulus hujus psalmi, ut cum dixisset, filiorum Jonadab, subjiceret, et eorum qui primi captivi ducti sunt: non quia filii Jonadab captivi ducti sunt, sed quia illis qui captivi ducendi erant oppositi sunt filii Jonadab, quia patri obedientes erant; ut intelligerent illi propterea se fieri captivos, quia Deo obedientes non fuerunt. Accedit etiam quia Jonadab interpretatur Domini Spontaneus. Quid est hoc, Domini spontaneus? Deo voluntate libenter serviens. Quid est, Domini spontaneus? In me sunt, Deus, vota tua, quae reddam laudis tibi 8Psal. LV, 12 . Quid est, Domini spontaneus? Voluntarie sacrificabo tibi 9Psal. LIII, 8 . Si enim disciplina apostolica servum monet ut homini domino suo, non tanquam ex necessitate, sed ex voluntate serviat; et libenter serviendo se in corde liberum faciat; quanto magis Deo tota, et plena, et libenti voluntate serviendum est, qui videt ipsam voluntatem tuam? Nam si servus tibi non ex animo serviat, manus ejus, faciem ejus, praesentiam ejus potes videre; cor ejus non potes: et tamen ait illis Apostolus, Non ad oculum servientes. Et quid est, Non ad oculum? Quid ergo, visurus est dominus meus quomodo illi serviam, ut dicas mihi: Non ad oculum servientes? adjecit: Sed quasi servi Christi. Dominus homo non videt; sed Dominus Christus videt. Ex animo, inquit, cum bona voluntate 10Ephes. VI, 6, 7 . Talis fuit Jonadab; id est, hoc nomen ipsius interpretatur. Qui sunt ergo qui primi captivi ducti sunt? Ducti sunt filii Israel captivi primi, et secundi, et tertii; sed pro his Psalmus, aut de his Psalmus, qui primi ducti sunt, non hoc sonat: idem ipse psalmus discussus, perscrutatus, interrogatus omnibus versibus suis aliud tibi dicit, non de illis se loqui, qui homines nescio qui, nescio quando, irruentibus hostibus, in Babyloniam captivi ducti sunt ex Jerusalem. Sed dicit Psalmus, quid, nisi quod audistis ab Apostolo? Commendat nobis gratiam Dei; commendat nobis, quia nos per nosmetipsos nihil sumus: commendat nobis, quia quidquid sumus, illius misericordia sumus; quidquid autem ex nobis sumus, mali sumus. Quare ergo, captivi? et quare nomine captivitatis commendatur ipsa gratia liberatoris? Aperit, ipse dicit Apostolus: Condelector legi Dei secundum interiorem hominem: video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis. Ecce habes duci captivum. Quid ergo commendat iste psalmus? Quod sequitur ibi Apostolus: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum 11Rom. VII, 22-25 . Quare ergo primi? Nam dictum est, quare captivi. Quantum arbitror, et hoc elucet. Quoniam in comparatione filiorum Jonadab omnis inobedientia culpata est. Per inobedientiam autem captivi facti sumus, quia ipse Adam non obediendo peccavit. Dictum est autem ab eodem Apostolo, quod et verum est, quia « omnes in Adam moriuntur, in quo omnes peccaverunt » 12Rom. V, 12. Merito et « primi ducti sunt captivi: » quia « primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis; qualis terrenus, tales et terreni; qualis coelestis, tales et coelestes. Sicut portavimus imaginem terreni, portemus et imaginem ejus qui de coelo est. » Primus homo captivos nos fecit; secundus homo nos de captivitate liberavit. Sicut enim in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur 13I Cor. XV, 47-49, 22 . Sed in Adam moriuntur per carnis nativitatem; in Christo liberantur per cordis fidem. Non erat in potestate tua ut non nascereris ex Adam; est in potestate tua ut credas in Christum. Qantumcumque ergo ad primum hominem pertinere volueris, ad captivitatem pertinebis. Et quid est, pertinere volueris? aut quid est, pertinebis? Jam pertines: exclama, Quis me liberabit de corpore mortis hujus 14Rom. VII, 24 ? Audiamus ergo istum hoc exclamantem.

Notes

  1. 7. Jerem. XXXV, 6-10
  2. 8. Psal. LV, 12
  3. 9. Psal. LIII, 8
  4. 10. Ephes. VI, 6, 7
  5. 11. Rom. VII, 22-25
  6. 12. Rom. V, 12
  7. 13. I Cor. XV, 47-49, 22
  8. 14. Rom. VII, 24