[vers. 7.] Ibi jucundabimur in ipso. In quo? Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Nam nos quam virtutem habemus? et num quid aeternam? Si aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus, non cecidissemus in peccatum, non meruissemus mortalitatem poenalem. Ille voluntate suscepit, quo nos meritum nostrum dejecit, Qui dominatur in virtute sua in aeternum. Ejus participes efficiamur, in cujus virtute nos erimus fortes; ille autem in sua. Nos illuminati; ille lumen illuminans: nos aversi ab illo, contenebramur; ille averti a se non potest. Calore ipsius accendimur; unde recedentes frigueramus, accedentes rursum accendimur. Ergo dicamus ei ut custodiat nos in virtute sua, quia in ipso jucundabimur qui dominatur in virtute sua in aeternum.