«Et salvum fac filium ancillae tuae.» Dominus filius ancillae. Cujus ancillae? Cui nasciturus quando nuntiatus est, respondit et ait: «Ecce ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum» 73Luc. I, 38 . Salvum fecit Filium ancillae suae, et Filium suum: Filium suum, in forma Dei; Filium ancillae suae, in forma servi. De ancilla Dei natus est ergo Dominus in forma servi; et dixit, «Salvum fac filium ancillae tuae.» Et salvatus est a morte, sicut nostis, resuscitata carne sua quae mortua erat. Sed ut videatis quia Deus est, et non a Patre sic est suscitatus, ut a se non sit suscitatus; quia et ipse suscitavit carnem suam, habes in Evangelio dictum, «Destruite templum hoc, et triduo suscitabo illud:» ne autem nos aliud suspicaremur, Evangelista secutus ait, «Hoc autem dicebat de templo corporis sui» 74Joan. II, 19, 21 . Salvus ergo factus est Filius ancillae. Dicat et unusquisque christianus in corpore Christi positus, «Salvum fac filium ancillae tuae.» Forte non potest dicere, «Da potestatem puero tuo;» quia ille Filius accepit potestatem. Sed quare non dicit et hoc? Annon servis dictum est, «Sedebitis super duodecim sedes judicantes duodecim tribus Israel» 75Matth. XIX, 28 ? et servi dicunt: «Nescitis quia angelos judicabimus» 76I Cor. VI, 3 ? Accipit ergo et unusquisque sanctorum potestatem, et est unusquisque sanctorum filius ancillae ejus. Quid si de pagana natus est, et christianus factus est? filius paganae quomodo potest esse filius ancillae ipsius? Est quidem paganae filius carnaliter, sed filius Ecclesiae spiritualiter. «Et salvum fac filium ancillae tuae.»