Quoniam inamaricaverunt te, Domine. Ego sum, inquit, panis qui de coelo descendi 27Joan. VI, 51 : et, Operamini escam quae non corrumpitur 28Ibid., 27 : et, Gustate, et videte quoniam suavis est Dominus 29Psal. XXXIII, 9 . Peccatoribus autem panis veritatis amarus est; unde os vera dicentis oderunt. Ipsi ergo inamaricaverunt Deum, qui peccando in eam aegritudinem devenerunt, ut cibum veritatis, quo sanae animae gaudent, tanquam felleum sustinere non possint.