TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Sed fortasse injuste tibi Deus iratus est, o Adam, o genus humanum, injuste iratus est Deus! quia dixisti jam agnoscens ipsam poenam tuam, jam in corpore Christi constitutus homo: Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae. Expone justitiam irae Dei: ne te excusare videaris, illum accusare. Sequere, et dic unde ira Domini. Non est sanitas in carne mea a vultu irae tuae: non est pax ossibus meis. Repetivit id quod dixit, Non est sanitas in carne mea: hoc est enim, non est pax ossibus meis. Non autem repetivit, a vultu irae tuae: sed causam dixit irae Dei, Non est pax, inquit, ossibus meis a facie peccatorum meorum.