[vers. 32.] Et placebit Deo, hoc quod eum laudabo, placebit, super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. Gratius illi erit sacrificium laudis, quam sacrificium vituli. Sacrificium laudis glorificabit me; et ibi via est in qua ostendam illi salutare Dei. Immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua 119Psal. XLIX, 23, 14 . Ergo laudabo Deum; et plus ei placebit quam vitulus novellus, cornua producens et ungulas. Amplius ergo placebit Deo laus ejus exiens de ore meo, quam magna victima adducta ad aram ipsius. An aliquid de cornibus et ungulis vituli hujus dicendum est? Qui bene instructus est, et laude Dei opulentus, et cornua debet habere quibus adversarium ventilet, et ungulas quibus terram excitet. Nostis enim hoc facere vitulos pubescentes, et in taurinam audaciam grandescentes. Nam ideo novellus est, propter vitam novam. Aliquis ergo haereticus forte contradicit; cornibus ventiletur. Alius non contradicit, sed tamen terrenum abjecte sapit; ungulis excitetur. Ergo super hunc vitulum tibi placebit laudatio mea; jam illa post paupertatem et dolorem in aeterna societate Angelorum, ubi nec adversarius erit in certamine ventilandus, nec piger de terra excitandus.