Sed unde coepit Dominus asserere istam Ecclesiam, revelare, incipere, ostendere, diffundere? unde coepit hoc? quid erat primo? «Quia fundavit terram super firmamentum ejus, non inclinabitur in saeculum saeculi. Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Cujus? numquid forte Dei? Sed jam de amictu ejus dixerat, «Circumamictus lucem, velut vestimentum.» Audio Deum luce vestitum, et lux ipsa si volumus, nos sumus. Quid est, si volumus? Si jam tenebrae non sumus. Ergo si Deus luce vestitus est, cujus rursum vestimentum est abyssus? Abyssus enim dicitur immensa aquarum copia: omnis aqua, omnis humida natura, atque substantia circumquaque diffusa per maria, et flumina, et antra occulta, simul uno nomine abyssus vocatur. Ergo terram intelligimus, de qua dixit, «Fundavit terram super firmamentum ejus; non inclinabitur in saeculum saeculi;» de illa dictum credo, «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.» Terrae enim quasi vestimentum est aqua, circumdans eam et contegens eam. Sed aliquando in diluvio ita crevit haec vestis terrae, ut omnia omnino cooperiret, et transcenderet altissimos montes, sicut Scriptura testatur, cubitis ferme quindecim 90Gen. VII, 20 . Fortasse ipsum tempus significavit iste psalmus, cum diceret, «Abyssus sicut vestimentum amictus ipsius.»