TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 67.] «Priusquam humiliarer,» inquit, «ego deliqui; propterea verbum tuum,» vel, sicut alii expressius habent, «propterea eloquium tuum custodivi:» utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam, in quo omnis creatura humana tanquam in radice vitiata, quoniam veritati subjecta esse non voluit, subjecta est vanitati 252Rom. VIII, 20 . Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut dejecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.

Notes

  1. 252. Rom. VIII, 20