Possunt itaque etiam superius coeli nominati, iidem libri accipi, ubi ait, Quoniam elevata est magnificentia tua super coelos; ut totus iste sit sensus, Quoniam magnificentia tua elevata est super coelos: Excedit enim magnificentia tua omnium Scripturarum eloquia; ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem, ut a fide Scripturarum inciperent, qui cupiunt ad tuae magnificentiae notitiam pervenire, quae super Scripturas elevata est, quia transit et superat omnium verborum linguarumque praeconia. Inclinavit ergo Scripturas Deus usque ad infantium et lactentium capacitatem, sicut in alio psalmo canitur: Et inclinavit coelum, et descendit 15Psal. XVII, 19 . Et hoc fecit propter inimicos, qui per superbiam loquacitatis inimici crucis Christi, etiam cum aliqua vera dicunt, parvulis tamen et lactentibus prodesse non possunt. Ita destruitur inimicus et defensor, qui sive sapientiam, sive etiam Christi nomen defendere videatur, ab hujus tamen gradu fidei oppugnat eam veritatem quam promptissime pollicetur. Propterea etiam illam non habere convincitur; quia oppugnando gradum ejus, quod est fides, quemadmodum in eam conscendatur, ignorat. Hinc ergo destruitur temerarius et caecus pollicitator veritatis, qui est inimicus et defensor, cum videntur coeli opera digitorum Dei, id est, intelliguntur Scripturae perductae usque ad infantium tarditatem, et eos per humilitatem historicae fidei, quae temporaliter gesta est, ad sublimitatem intelligentiae rerum aeternarum bene nutritos et roboratos erigunt in ea quae confirmant. Isti quippe coeli, id est isti libri, opera sunt digitorum Dei; sancto etenim Spiritu in sanctis operante, confecti sunt - nam qui gloriam suam potius quam salutem hominum attenderunt, sine Spiritu sancto locuti sunt, in quo sunt viscera misericordiae Dei.