[«vers.» 3.] Sed quoniam cum hic sumus, in magnis et multis tentationibus vivimus, quibus ne avertamur ab isto refugio metuendum est; intueamur quid consequenter oratio poscat hominis Dei. «Ne avertas hominem in humilitatem:» id est, ne a tuis aeternis atque sublimibus homo aversus, temporalia concupiscat, sapiatque terrena. Et hoc a Deo petit quod Deus ipse praecepit; simili omnino sententia qua in oratione dicimus, «Ne nos inferas in tentationem» 7Matth. VI, 13 . Denique et hic adjungit: «Et dixisti, Convertimini, filii hominum.» Tanquam diceret, Hoc a te peto quod ipse jussisti: dans ejus gratiae gloriam, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 8I Cor. I, 31 ; sine cujus adjutorio, per arbitrium voluntatis tentationes hujus vitae superare non possumus. «Ne avertas,» inquit, «hominem in humilitatem:» et tamen tu «dixisti, Convertimini, filii hominum.» Sed da quod jussisti, precem petentis exaudiendo, et adjuvando volentis fidem.