[vers. 3.] Ergo sequitur, Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua: hoc est, non in homine complacui, sed intus complacui tibi, ubi tu vides; et non timeo si displiceam ubi homines vident, sicut ait Apostolus, Opus autem suum probet unusquisque, et tunc in semetipso tantum habebit gloriam, et non in altero 16Gal. VI, 4 .