TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Si vero haec ecstasis pavor intelligendus est, neque huic significationi verbi deerit hujus psalmi contextus; videtur enim de passione locuturus esse, in qua pavor est. Sed cujus pavor est, utrum Christi, quia dixit, In finem, et intelligimus finem Christum? an forte noster pavor? Numquid enim possumus pavorem bene intelligere in Christo propinquante passione, qui propter eam venerat? cum venisset ad quod venerat, numquid pavebat moriturus? Si prorsus ita homo esset, ut Deus non esset, magis gauderet resurrecturus, quam paveret moriturus? Verumtamen quia dignatus est assumere formam servi, et in ea nos vestire se; qui non est dedignatus assumere nos in se, non est dedignatus transfigurare nos in se, et loqui verbis nostris, ut et nos loqueremur verbis ipsius. Haec enim mira commutatio facta est, et divina sunt peracta commercia, mutatio rerum celebrata in hoc mundo a negotiatore coelesti: venit accipere contumelias, dare honores; venit haurire dolorem, dare salutem; venit subire mortem, dare vitam. Moriturus ergo ex eo quod nostrum habebat, non in se, sed in nobis pavebat; quia et hoc dixit, tristem esse animam suam usque ad mortem 7Matth. XXVI, 38, et utique nos ipsi omnes cum illo. Nam sine illo, nos nihil; in illo autem, ipse Christus et nos. Quare? Quia totus Christus caput et corpus. Caput ille salvator corporis, qui jam ascendit in coelum; corpus autem Ecclesia, quae laborat in terra 8Ephes. V, 23. Hoc autem corpus nisi connexione charitatis adhaereret capiti suo, ut unus fieret ex capite et corpore, non de coelo quemdam persecutorem corripiens diceret, Saule, Saule, quid me persequeris 9Act. IX, 4 ? quando eum jam in coelo sedentem nullus homo tangebat, quomodo eum Saulus in terra saeviens adversus Christianos aliquo modo injuria percellebat? Non ait, Quid sanctos meos, quid servos meos? sed, quid me persequeris, hoc est, quid membra mea? caput pro membris clamabat, et membra in se caput transfigurabat. Vocem namque pedis suscipit lingua. Quando forte in turba contritus pes dolet, clamat lingua, Calcas me; non enim ait, Calcas pedem meum, sed se dixit calcari, quam nemo tetigit: sed pes qui calcatus est, a lingua non separatus est. Ergo etiam sic non incongrue intelligitur ecstasis, pavor. Quid enim dicam, fratres? Si nullus omnino pavor esset passuris, diceretur ipsi Petro quod audivimus natali Apostolorum die, quando ei Dominus praedixit futuram suam passionem: Cum esses junior, cingebas te, et ibas quo volebas; cum autem senior factus fueris, alter te cinget, et ducet quo tu non vis? Hoc autem, inquit, dixit significans qua morte moreretur 10Joan. XXI, 18 ? Ergo si Petrus apostolus tanta perfectione quo nollet iit nolens (nolens mortuus est, sed volens coronatus est), quid mirum si est aliquis pavor in passione etiam justorum, etiam sanctorum? Pavor est ex humana infirmitate, spes ex divina promissione. Quod paves tuum est, quod speras donum Dei est in te. Et melius in pavore tuo agnoscis te, ut in liberatione tua glorifices qui fecit te. Paveat humana infirmitas, non in eo pavore deficit divina misericordia. Denique pavens iste inde coepit: In te, Domine, speravi, non confundar in aeternum. Videtis quia et pavet, et sperat: videtis quia pavor iste non est sine spe. Etiam si est aliqua in humano corde conturbatio, non recedit divina consolatio.

Notes

  1. 7. Matth. XXVI, 38
  2. 8. Ephes. V, 23
  3. 9. Act. IX, 4
  4. 10. Joan. XXI, 18