TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 21.] Haec fecisti, et tacui. Ideo veniet Dominus Deus noster, et non silebit. Modo, Haec fecisti, et tacui. Quid est, tacui? A vindicta supersedi, severitatem meam distuli, patientiam tibi prolongavi, poenitentiam tuam diu exspectavi. Haec fecisti, et tacui. Ego autem cum ad hoc exspectarem ut te poeniteret, secundum Apostolum dicentem, Tu autem secundum duritiam cordis tui, et cor impoenitens, thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei 95Rom. II, 5 . Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Parum est quia mala facta tua placent tibi, placere putas et mihi. Deum quia non pateris ultorem, vis tenere participem, et tanquam corruptum judicem praedae socium vis habere. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis: dum non vis tu mihi esse similis. Estote enim, inquit, perfecti, sicut et Pater vester qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos 96Matth. V, 48, 45 . Hunc tu imitari noluisti, qui donat bona et malis; ut sedens detrahas et bonis. Suspicatus es iniquitatem, quod ero tibi similis. Arguam te. Quando Deus manifestus veniet, Deus noster, et non silebit, Arguam te. Et quid tibi faciam arguendo te? quid tibi faciam? Modo te non vides; facio ut videas te. Quia si videres te, et displiceres tibi, placeres mihi: quia vero non te videns placuisti tibi, displicebis et mihi et tibi; mihi cum judicaberis; tibi, cum ardebis. Quid enim tibi faciam, inquit? Constituam te ante faciem tuam. Quid enim vis latere teipsum? In dorso tuo tibi es, non te vides: facio ut te videas; quod post dorsum posuisti, ante faciem ponam; videbis foeditatem tuam, non ut corrigas, sed ut erubescas. Jam quia dicit ista, fratres, desperandus est ille cui dicitur? Nonne illa civitas de qua dictum est, Triduum, et Ninive evertetur, intra triduum idonea fuit converti, orare, plangere, de poena imminenti misericordiam promereri 97Jonae III, 4-10? Audiant ergo qui tales sunt, dum licet audire et tacentem. Veniet enim, et non silebit, et arguet, quando correctioni locus nullus erit. Statuam te, inquit, ante faciem tuam. Modo ergo tu fac, quisquis talis es, quod tibi minatur facere Deus. Tolle te a tergo tuo, ubi te videre non vis, dissimulans a factis tuis, et constitue te ante te. Ascende tribunal mentis tuae, esto tibi judex, torqueat te timor, erumpat a te confessio, et dic Deo tuo: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et delictum meum ante me est semper 98Psal. L, 5 . Quod erat post te, fiat ante te: ne tu ipse postea a Deo judice fias ante te, et non sit quo fugias a te.

Notes

  1. 95. Rom. II, 5
  2. 96. Matth. V, 48, 45
  3. 97. Jonae III, 4-10
  4. 98. Psal. L, 5