TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 5.] Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Quam multiplicati? Ut adderent sibi et unum ex duodecim 35Matth. XXVI, 14. Multiplicati sunt super capillos capitis mei, qui oderunt me gratis. Capillis capitis sui comparavit inimicos suos. Merito rasi sunt, quando in loco Calvariae crucifixus est. Accipiant membra vocem hanc; discant odio haberi gratis. Jam enim si necesse est, christiane, ut mundus oderit te, quare non facis ut gratis te oderit, ut in corpore Domini tui, et in hoc psalmo de illo praemisso agnoscas vocem tuam? Quomodo fiet ut oderit te mundus gratis? Si nihil cuiquam noceas, et sic odio habearis: hoc est enim gratis, sine causa. Parum sit tibi sine causa odio haberi, insuper et praesta, ut retribuant tibi mala pro bonis. Confortati sunt inimici mei, qui persequuntur me injuste. Quod dixit, Multiplicati sunt super capillos capitis mei; hoc postea, Confortati sunt inimici mei: et quod primo, qui oderunt me gratis; hoc postea, qui persequuntur me injuste. Quod ergo gratis, hoc est injuste. Ipsa est vox martyrum, non in poena, sed in causa. Non persecutionem pati, non teneri, non flagellari, non includi, non proscribi, non occidi laus est; sed habendo causam bonam, ista pati, haec laus est. Laus enim est in causae bonitate, non in poenae acerbitate. Nam quantacumque fuerint supplicia martyrum, numquid aequantur suppliciis omnium latronum, omnium sacrilegorum, omnium sceleratorum? Quid enim, et hos odit mundus? Odit plane. Excedunt enim mundi medietatem amplitudine malitiae, et ab ipsa mundanorum quodammodo hominum societate alieni sunt, infestantes pacem etiam terrenam; et patiuntur multa mala, sed non gratis. Denique vide vocem illius latronis cum Domino in cruce pendentis, cum insultaret ex alia parte unus duorum latronum Domino crucifixo, et diceret, Si Filius Dei es, libera te: compescuit illum alter, et dixit, Tu non times Deum, vel quia in eadem damnatione positus es? Et nos quidem recte pro factis nostris 36Luc. XXIII, 39-41 . Ecce non gratis: sed confessione effudit ex se saniem, et factus est aptus cibo Domini. Exclusit iniquitatem suam, accusavit eam, et caruit ea. Ecce ibi duo latrones, ibi et Dominus; et illi crucifixi, et ille crucifixus: et illos odio habuit mundus, sed non gratis; et illum odio habuit, sed gratis. Quae non rapui, tunc exsolvebam. Hoc est gratis. Non rapui, et exsolvebam; non peccavi, et poenas dabam. Solus enim ipse talis, ipse vere nihil rapuit. Non solum nihil rapuit, sed etiam quod non de rapina habebat, hoc se evacuavit, ut ad nos veniret. Non enim rapinam arbitratus est esse aequalis Deo; et tamen semetipsum exinanivit, formam servi accipiens 37Philipp. II, 6, 7 . Omnino non rapuit. Sed quis rapuit? Adam. Quis rapuit primo? Ille ipse qui seduxit Adam. Quomodo rapuit diabolus? Ponam sedem meam ad aquilonem, et ero similis Altissimo 38Isai. XIV, 13 . Usurpavit sibi quod non acceperat: ecce rapinam. Usurpavit sibi diabolus quod non acceperat, perdidit quod acceperat; et de ipso calice superbiae suae, ei quem decipere volebat propinavit: Gustate, inquit, et eritis sicut dii 39Gen. III, 5 . Rapere voluerunt divinitatem, perdiderunt felicitatem. Ille ergo rapuit, et ideo exsolvit. Ego autem, inquit, quae non rapui, tunc exsolvebam. Ipse Dominus propinquans passioni, in Evangelio sic loquitur: Ecce venit princeps hujus mundi, id est diabolus, et in me nihil inveniet, id est, quare me occidat non inveniet; sed ut sciant omnes quia voluntatem Patris mei facio, surgite, eamus 40Joan. XIV, 30 : et iit ad passionem, solvere quod non rapuit. Quid est enim, in me nihil inveniet? Nullam culpam. An aliquid perdidit de domo sua diabolus? Iste discutiat raptores; nihil apud me inveniet. Tamen nihil rapuisse se dicit, peccatum attendens, nihil usurpasse quod ejus non esset; hoc est enim rapinae, hoc iniquitatis: nam ab ipso diabolo extorsit quos ipse rapuerat. Nemo, inquit, in domum fortis intrat, et vasa ejus diripit, nisi prius alligaverit fortem 41Matth. XII, 29 . Alligavit fortem, et vasa ejus diripuit, certe non rapuit; sed respondet tibi: Vasa ista de domo magna mea perierant; non furtum feci, sed furtum recepi.

Notes

  1. 35. Matth. XXVI, 14
  2. 36. Luc. XXIII, 39-41
  3. 37. Philipp. II, 6, 7
  4. 38. Isai. XIV, 13
  5. 39. Gen. III, 5
  6. 40. Joan. XIV, 30
  7. 41. Matth. XII, 29