TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Deinde sequitur: Dilecti, et speciei domus dividere spolia. Repetitio pertinet ad commendationem: quanquam istam repetitionem non omnes codices habeant, et eam diligentiores stella apposita praenotant, quae signa vocantur asterisci; quibus agnosci volunt ea non esse in interpretatione Septuaginta, sed esse in hebraeo, quae talibus insigniuntur notis. Sed sive repetatur, sive semel dictum accipiatur quod positum est, Dilecti; sic intelligendum puto quod sequitur, et speciei domus dividere spolia, ac si diceretur, Dilecti etiam speciei domus dividere spolia, id est, Dilecti etiam ad dividenda spolia. Speciosam quippe domum, id est Ecclesiam Christus fecit, dividendo illi spolia; sicut speciosum est corpus distributione membrorum. Spolia porro dicuntur quae victis hostibus detrahuntur. Hoc quid sit Evangelium nos admonet, ubi legimus: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa ejus diripiat, nisi prius alligaverit fortem 77Matth. XII, 29 . Alligavit ergo diabolum Christus spiritualibus vinculis; superando mortem, et super coelos ab inferis ascendendo: alligavit eum sacramento incarnationis suae, quod nihil in eo reperiens morte dignum, tamen est permissus occidere; ac sic alligato abstulit tanquam spolia vasa ejus. Operabatur quippe in filiis diffidentiae 78Ephes. II, 2, quorum infidelitate utebatur ad voluntatem suam. Haec vasa Dominus mundans remissione peccatorum, haec spolia sanctificans hosti erepta prostrato atque alligato, divisit ea speciei domus suae; alios constituens apostolos, alios prophetas, alios pastores et doctores in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi 79Ephes. IV, 11, 12. Sicut enim unum corpus est, et membra multa habet; omnia autem membra corporis cum sint multa, unum est corpus: sic et Christus. Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetae? numquid omnes virtutes? numquid omnes dona habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult 80I Cor. XII, 12, 29, 30, 11 . Et haec est species domus, cui spolia dividuntur; ut amator ejus hac pulchritudine accensus exclamet: Domine, dilexi decorem domus tuae 81Psal. XXV, 8 .

Notes

  1. 77. Matth. XII, 29
  2. 78. Ephes. II, 2
  3. 79. Ephes. IV, 11, 12
  4. 80. I Cor. XII, 12, 29, 30, 11
  5. 81. Psal. XXV, 8