Sed quid sibi vult, quod cum dixisset, «Confige clavis a timore tuo carnes meas;» addidit, «a judiciis enim tuis timui?» Quid est, «Confige a timore tuo; timui enim?» Si jam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes ejus, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tanquam dicens, Perfice in me timorem tuum; timui enim a judiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae hujus eruendus. «Confige,» inquit, «clavis a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui:» hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi 406Psal. XVIII, 10 , carnalia mea desideria comprimantur; «a judiciis enim tuis timui,» cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare justitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata charitas foras mittit 407I Joan. IV, 18 ; quae non timore poenae, sed delectatione justitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur justitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritualiter delectatur ejus bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet charitas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem judicat secuturam, quando amore justitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritualium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. «Confige» ergo «clavis,» inquit, «a timore tuo carnes meas; a judiciis enim tuis timui:» hoc est, Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tanquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore «a judiciis tuis timui.»