TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Quoniam tu, Deus , exaudisti orationem meam. Quam? A qua coepit: Exaudi, Deus, deprecationem meam, intende orationi meae: a finibus terrae ad te clamavi. Hoc ad te clamavi a finibus terrae. Ideo cooperiar in velamento alarum tuarum, quia exaudisti deprecationem meam. Admonemur ergo, fratres, non cessare orando, quamdiu tempus est tentationum. Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum. Perseveremus ergo in timore nominis Dei: aeternus Pater non nos fallit. Laborant filii, ut suscipiant parentum suorum haereditatem, quibus mortuis successuri sunt? nos non laboramus accipere haereditatem ab illo Patre, cui non morienti succedamus, sed cum illo in ipsa haereditate in aeternum vivamus! Dedisti haereditatem timentibus nomen tuum.