[vers. 16.] In manibus tuis sortes meae: non in manibus hominum, sed in manibus tuis. Quae sunt istae sortes? quare sortes? Audito nomine sortium, non debemus sortilegos quaerere. Sors enim non aliquid mali est: sed res est in dubitatione humana divinam indicans voluntatem. Nam et sortes miserunt Apostoli, quando Judas tradito Domino periit, et, sicut de illo scriptum est, Abiit in locum suum: coepit quaeri quis in locum ejus ordinaretur, electi sunt duo judicio humano, et electus de duobus unus judicio divino: de duobus consultus est Deus, quemnam ipsorum esse vellet, et cecidit sors super Matthiam 73Act. I, 26 . Quid igitur est, In manibus tuis sortes meae? Sortes dixit, quantum ego existimo, gratiam qua salvi facti sumus. Quare sortis nomine appellat gratiam Dei? Quia in sorte non est electio, sed voluntas Dei. Nam ubi dicitur, Iste facit, iste non facit, merita considerantur; et ubi merita considerantur, electio est, non sors: quando autem Deus nulla merita nostra invenit, sorte voluntatis suae nos salvos fecit, quia voluit, non quia digni fuimus. Haec est sors. Merito tunica illa Domini desuper texta 74Joan. XIX, 23, quae significat charitatis aeternitatem, cum dividi a persecutoribus non posset, sors super eam missa est: ad quos pervenit, eos significavit qui videntur ad sortem pervenire sanctorum. Gratia salvi facti estis per fidem, ait apostolus Paulus, Gratia salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis (vide sortem), et hoc non ex vobis; sed Dei donum est. Non ex operibus (quasi vos benefeceritis, ut ad hoc accedere digni essetis), non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Jesu in operibus bonis 75Ephes. II, 8-10 . Haec quodam modo sors occulta est voluntas Dei; in humano genere sors est, sors veniens de Dei occulta voluntate, apud quem non est iniquitas 76Rom. IX, 14: non enim ille personas accipit, sed occulta illius justitia tibi sors est.