TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 67, 68.] Et repulit, inquit, tabernaculum Joseph, et tribum Ephraem non elegit. Et elegit tribum Juda. Non dixit, Repulit tabernaculum Ruben, qui fuit primogenitus Jacob; nec eos qui sequuntur, et Judam nascendo praecedunt, ut illis repulsis et non electis, tribus Juda eligeretur. Poterat enim dici merito illos repulsos, quia et in benedictione Jacob, qua suos filios benedixit, peccata eorum commemorata graviter detestatur 113Gen. XLIX, 1-7; quamvis in eis tribus Levi sacerdotalis tribus esse meruerit, unde etiam Moyses fuit 114Exod. II, 1. Nec dixit, Repulit tabernaculum Benjamin; vel, Tribum Benjamin non elegit, ex qua rex esse jam coeperat; nam inde fuerat electus Saül 115I Reg. IX, 1, 2: unde ex ipsa vicinitate temporis, quando ille repulsus est atque reprobatus, et David electus 116Ibid. XVI, 1, 13, convenienter posset hoc dici; nec tamen dictum est: sed eos potissimum nominavit, qui clarioribus meritis videbantur excellere. Nam Joseph pavit in Aegypto patrem et fratres suos, et impie venditus, merito pietatis, castitatis, sapientiae, justissime sublimatus est 117Gen. XLI, 40; et Ephraem majori fratri avi sui Jacob benedictione praelatus est 118Id. XLVIII, 19: et tamen Deus repulit tabernaculum Joseph, et tribum Ephraem non elegit. Ubi per haec praeclari meriti nomina, quid aliud quam universum populum illum vetusta cupiditate a Domino terrena praemia requirentem, repulsum et reprobatum intelligimus; electam autem tribum Juda, non pro meritis ipsius Judae? Longe quippe majora sunt merita Joseph; sed per tribum Juda, quoniam inde exstitit Christus secundum carnem, novum populum Christi illi populo veteri praelatum Scriptura testatur, aperiente Domino in parabolis os suum. Jam inde etiam quod sequitur, Montem Sion quem dilexit, Ecclesiam Christi melius intelligimus, non propter praesentis temporis beneficia carnalia Deum colentem, sed futura et aeterna praemia oculis fidei longe speculantem: nam et Sion Speculatio interpretatur.

Notes

  1. 113. Gen. XLIX, 1-7
  2. 114. Exod. II, 1
  3. 115. I Reg. IX, 1, 2
  4. 116. Ibid. XVI, 1, 13
  5. 117. Gen. XLI, 40
  6. 118. Id. XLVIII, 19