[vers. 4, 5.] Non sedi, inquit, cum concilio vanitatis. Hoc quid est, Non sedi, intendat Sanctitas Vestra. Quomodo videt Deus, dicit non sedi. Aliquando non es in concilio, et ibi sedes. Verbi gratia, in theatro non sedes, sed cogitas theatrica, contra quae dictum est, Ure renes meos: ibi sedes corde, quamvis non sis ibi corpore. Contingat autem ut tenearis ab aliquo, et ibi colligeris, aut aliquod officium pium faciat te ibi sedere. Quomodo potest hoc evenire? Contingit ex officio pietatis ut servo Dei sit necessitas in amphitheatro esse; liberare volebat nescio quem gladiatorem, fieri posset ut sederet, et exspectaret donec ille exiret quem liberare cupiebat. Ecce non sedit in concilio vanitatis, quamvis illic corpore sedere videretur. Quid est sedere? Consentire cum his qui ibi sedent: quod si praesens non feceris, non ibi sedisti: si absens feceris, sedisti ibi. Et cum iniqua gerentibus non introibo . Odio habui congregationem malignorum. Videtis quia intus est. Et cum impiis non sedebo.