[vers. 7.] Ego autem dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum. In qua abundantia dixit homo: Non movebor in aeternum? Intelligimus, fratres, personam humilis hominis. Quis hic habet abundantiam? Nemo. Abundantia hominis quae est? Aerumna, calamitas. Sed divites habent abundantiam? Plus egent quanto plus habent: desideriis vastantur, cupiditatibus dissipantur, timoribus cruciantur, tristitia contabescunt: quae illis abundantia? Abundantia erat, quando constitutus est homo in paradiso, quando nihil deerat illi, quando Deo fruebatur: sed dixit, Non movebor in aeternum. Quomodo dixit, Non movebor in aeternum? Quando libenter audivit, Gustate, et eritis tanquam dii: cum Deus diceret, Qua die ederitis, morte moriemini; et diabolus, Non morte moriemini 32Gen. III, 4 et 5 . Credens ergo illi talia suadenti dixit: Non movebor in aeternum.