TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 7.] Quid ergo? Si «confessio et pulchritudo in conspectu ejus, sanctitas et magnificentia in sanctificatione ejus» (hoc annuntiamus, cum aedificamus domum; ecce jam annuntiatum est gentibus); quid debent facere gentes, quibus annuntiaverunt illi qui silvam exstirpaverunt? Jam ad ipsas gentes dicit, «Afferte Domino patriae gentium, afferte Domino gloriam et honorem:» nolite vobis; quia et illi qui vobis annuntiaverunt, non suam, sed illius gloriam annuntiaverunt: et vos «afferte Domino gloriam et honorem;» et dicite, «Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam» 17Psal. CXIII, 1 . Nolite spem in homine ponere. Si baptizatur unusquisque vestrum, dicat: Ille me baptizat, de quo amicus sponsi dixit, «Hic est qui baptizat» 18Joan. I, 33 . Si enim haec dixeritis, affertis Domino gloriam et honorem: «Afferte Domino gloriam et honorem.»

Notes

  1. 17. Psal. CXIII, 1
  2. 18. Joan. I, 33