TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 25.] Visi sunt gressus tui, Deus. Gressus quibus venisti per mundum, tanquam in illo curru peragraturus orbem terrarum; quos et nubes in Evangelio sanctos et fideles suos significat, ubi ait: Amodo videbitis Filium hominis venientem in nubibus 170Matth. XXVI, 64, et Marc. XIII, 26 . Excepto illo adventu in quo erit judex vivorum atque mortuorum 171II Tim. IV, 1; Amodo, inquit, videbitis Filium hominis venientem in nubibus. Hi gressus tui visi sunt, id est, manifestati sunt, revelata gratia Testamenti Novi: unde dictum est, Quam speciosi pedes eorum qui annuntiant pacem, qui annuntiant bona 172Rom. X, 15 ! Haec enim gratia et isti gressus latebant in Vetere Testamento: cum autem venit plenitudo temporis, et placuit Deo revelare Filium suum, ut annuntiaretur in gentibus 173Gal. IV, 4, visi sunt gressus tui, Deus; gressus Dei mei, regis qui est in sancto. In quo sancto, nisi in templo suo? Templum enim Dei sanctum est, inquit, quod estis vos 174I Cor. III, 17 .

Notes

  1. 170. Matth. XXVI, 64, et Marc. XIII, 26
  2. 171. II Tim. IV, 1
  3. 172. Rom. X, 15
  4. 173. Gal. IV, 4
  5. 174. I Cor. III, 17