TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers. 3.] Deus autem noster in coelo sursum.» Non in coelo, ubi solem et lunam vident, opera Dei quae colunt; sed «in coelo sursum,» quod transgreditur omnia corpora coelestia et terrestria. Nec sic est in coelo Deus noster, quasi subtracto coelo ruinam sine sede formidet. «In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit.» Nec indiget operibus suis, tanquam in eis collocetur, ut maneat; sed in sua aeternitate persistit, in qua manens omnia quaecumque voluit fecit in coelis et in terra: neque enim jam eum portabant, ut ab eo fieri possent; quando, nisi fierent, eum portare non possent. Ergo in quibus est ipse, tanquam indigentia continet, non ab eis tanquam indigens continetur. Sive sic intelligatur, «In coelis et in terra omnia quaecumque voluit fecit,» vel in superioribus, vel in inferioribus populi sui voluntariam gratiam suam constituit, ne quis de operum meritis glorietur: quia sive montes gestiant velut arietes, sive colles velut agni ovium; a facie Domini commota est terra, ne in terrenis sordibus perpetuo remanerent.