[«vers. 30.] Et ponam in saeculum saeculi semen ejus.» Non tantum in hoc saeculo, sed «in saeculum saeculi;» quo transibit utique semen ejus, quae est haereditas ejus, semen Abrahae quod est Christus. Si autem vos Christi, ergo Abrahae semen estis 45Galat. III, 16 et 29 : et si in aeternum accepturi haereditatem, ponet «in saeculum saeculi semen ejus. Et thronum ejus sicut dies coeli.» Throni regum terrenorum sicut dies terrae. Alii sunt dies coeli, alii sunt dies terrae. Dies coeli anni sunt illi de quibus dicitur: «Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient» 46Psal. CI, 28 . Dies terrae succedentibus urgentur, praecedentes excluduntur, nec qui succedunt manent; sed veniunt ut eant, et pene antequam veniant eunt. Ita sunt dies terrae. Dies autem coeli et illi anni non deficientes, nec initium habent nec terminum; nec ullus ibi dies angustatur inter hesternum et crastinum: nemo ibi exspectat futurum, nemo ibi perdit praeteritum; sed dies coeli semper praesentes sunt, ubi erit thronus ejus in aeternum. Quod restat, si placet, servemus; quoniam longus est Psalmus, et adhuc vobiscum aliquid in nomine Christi acturi sumus. Reficite ergo vires; non dico animi vestri, nam video quod animo infatigabiles estis: sed propter servos animae, ut durent in ministerio corpora vestra, aliquantulum reficimini, et refecti ad cibos redite. SERMO II. «De secunda parte Psalmi.»