TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Et quid dixit? Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Coepit obscurius, Utquid timebo, inquit, in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Magis ergo debet timere, si iniquitas calcanei ejus circumdabit eum. Non enim timeat, inquit, homo quod non habet in potestate devitare. Verbi gratia: qui timet mortem, quid facturus est ut non moriatur? Dicat mihi qua evadat quod debet Adam, qui natus est ex Adam. Sed cogitet quia natus est ex Adam, et secutus est Christum, et oportet eum solvere quod debet Adam, et consequi quod promisit Christus. Qui ergo timet mortem, non est qua evadat: qui autem timet damnationem quam audient impii, Ite in ignem aeternum, est qua evadat. Non ergo timeat? Utquid enim timeat? Iniquitas calcanei ipsius illum circumdatura est? Si ergo vitet iniquitatem calcanei sui, et ambulet per vias Dei, non perveniet ad diem malam: dies mala, dies novissima, non erit illi mala. Etenim dies novissima mala erit quibusdam, bona erit quibusdam. Numquid mala erit illis quibus dicetur: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum? Sed mala erit illis quibus dicetur: Ite in ignem aeternum 17Matth. XXV, 34, 41 . Quod si iniquitas calcanei sui circumdabit eum, utquid ergo timet in die mala? Modo cum vivunt provideant sibi, tollant iniquitatem a calcaneo suo: ambulent illam viam, ambulent per viam de qua ipse dixit, Ego sum via, et veritas, et vita 18Joan. XIV, 6 : et non timeant in die mala, quia dat illis securitatem, qui factus est via. Utquid timebo in die mala? Iniquitas calcanei mei circumdabit me. Ergo vitent iniquitatem calcanei sui. In calcaneo quisque labitur. Intendat Charitas Vestra. A Deo quid dictum est serpenti? Ipsa tuum observabit caput, et tu ejus observabis calcaneum 19Gen. III, 15 . Diabolus calcaneum tuum observat, quando labaris, ut dejiciat te. Ille observat calcaneum tuum, tu observa caput illius. Quod est caput illius? Initium malae suggestionis. Quando incipit mala suggerere, tunc repelle antequam surgat delectatio, et sequatur consensio; et tunc vitabis caput ejus, et non apprehendet ille calcaneum tuum. Quare autem Evae hoc dixit? Quia per carnem labitur homo. Eva nobis interior caro nostra est. Qui diligit, inquit, uxorem suam, seipsum diligit. Quid est, seipsum? Sequitur, et dicit: Nemo enim unquam carnem suam odio habuit 20Ephes. V, 28, 29 . Quia ergo quomodo illum hominem Adam per Evam supplantavit 21Gen. III, 6, sic diabolus per carnem vult nos supplantare; praeceptum est Evae ut observet caput diaboli, quia diabolus calcaneum ipsius observat. Si ergo iniquitas calcanei circumdabit nos, utquid timemus in die mala, cum conversi ad Christum habeamus in potestate ut non faciamus iniquitatem; et non erit quod nos circumdet, et gaudebimus in die novissima, non plangemus?

Notes

  1. 17. Matth. XXV, 34, 41
  2. 18. Joan. XIV, 6
  3. 19. Gen. III, 15
  4. 20. Ephes. V, 28, 29
  5. 21. Gen. III, 6