[vers. 2.] Eructavit cor meum verbum bonum. Quis dicit, Pater, an Propheta? Intellexerunt enim quidam Patris personam dicentis, Eructavit cor meum verbum bonum, commendantis nobis nativitatem quamdam ineffabilem. Ne forte putares aliquid assumptum, unde Filium generaret Deus; quemadmodum homo sibi assumit aliquid unde generet filios, conjugium scilicet, sine quo prolem procreare homo non potest: ne igitur putares aliquo conjugio indiguisse Deum, unde Filium generaret, Eructavit, inquit, cor meum verbum bonum. Hodie cor tuum, o homo, generat consilium, nec quaerit uxorem: per consilium natum ex corde tuo aedificas aliquid; et illa fabrica, antequam stet in opere, stat in consilio; et inest jam quod facturus es, in eo per quod facturus es: et laudas fabricam nondum existentem, nondum in specie aedificii, sed in prolatione consilii; nec laudat alius consilium tuum, nisi aut indicaveris, aut viderit quod fecisti. Ergo si per Verbum omnia, et Verbum de Deo; inspice fabricam factam per Verbum, et ex isto aedificio mirare consilium. Quale Verbum est per quod factum est coelum et terra, et omnis ornatus coeli, omnis fecunditas terrae, diffusio maris, distentio aeris, fulgor siderum, claritas solis et lunae? Videntur haec: transcende et haec; cogita Angelos, Principatus, Sedes, Dominationes, Potestates: omnia per ipsum facta sunt. Unde ergo ista bona facta sunt? Quia eructatum est per quod fierent, Verbum bonum. Ergo Verbum bonum: et ipsi Verbo dictum est, Magister bone. Et ipsum Verbum respondit, Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus 17Matth. XIX, 17, et Marc. X, 18 . Dictum est, Magister bone; et dicit, Quid me interrogas de bono? Addidit etiam, Nemo bonus, nisi unus Deus. Quomodo ergo et ipse bonus, nisi quia Deus? Non solum autem Deus, sed cum Patre unus Deus. Non enim dicendo, Nemo bonus, nisi unus Deus, discrevit se, sed univit. Eructavit cor meum verbum bonum. Dixerit hoc Deus Pater de Verbo suo bono atque benefico bono nostro, per quod solum bonum utcumque boni esse possumus.