[vers. 7.] Perscrutati sunt iniquitatem; defecerunt scrutantes scrutationes: id est acerba et acuta consilia. Non tradatur per nos, sed per discipulum suum: non occidatur a nobis, sed a judice: totum nos faciamus, et nihil fecisse videamur. Et ubi est clamor linguae: Crucifige, crucifige? Sic caeci estis, ut et surdi sitis. Simulata innocentia non est innocentia: simulata aequitas non est aequitas, sed duplex iniquitas; quia et iniquitas est, et simulatio. Ibi ergo isti defecerunt scrutantes scrutationes. Quanto acutius sibi excogitare videbantur, tanto magis deficiebant; quia a lumine veritatis et aequitatis in profunda consiliorum malignorum demergebantur. Habet justitia quamdam lucem suam; perfundit, et illustrat animam inhaerentem sibi: anima vero avertens se a luce justitiae, quanto magis quaerit quod inveniat contra justitiam, tanto plus a luce repellitur, et in tenebrosa demergitur. Merito ergo et isti perscrutantes quod contra justum moliebantur, a justitia recedebant; et quanto a justitia recedebant, tanto plus deficiebant, scrutantes scrutationes. Magnum consilium innocentiae: quando ipsum Judam poenituit quod tradidisset Christum, et projecit illis pecuniam quam dederant, illi noluerunt eam mittere in gazophylacium, et dixerunt: Pecunia sanguinis est; non illam mittamus in gazophylacium 23Matth. XXVII, 6 . Quid est gazophylacium? Arca Dei, ubi colligebantur ea quae ad indigentiam servorum Dei mittebantur. O homo, cor tuum sit potius arca Dei, ubi habitent divitiae Dei, ubi sit nummus Dei, mens tua habens imaginem Imperatoris tui! Cum ergo haec ita sint, qualis illa innocentiae simulatio fuit, pecuniam sanguinis non mittere in arcam, et ipsum sanguinem mittere in conscientiam?