[«vers. 6, 7.] Dominus mihi adjutor; non timebo quid faciat mihi homo.» Sed numquid solos homines habet inimicos Ecclesia? Quid est homo carni et sanguini deditus, nisi caro et sanguis? Sed ait Apostolus, «Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et rectores mundi tenebrarum harum:» id est, rectores iniquorum, mundum istum diligentium, et propterea tenebrarum; quia et nos fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 7Ephes. V, 8 . «Adversus spiritualia,» inquit, «nequitiae in coelestibus» 8Id. VI, 12 : id est, diabolum et angelos ejus; quem diabolum alio loco dicit principem potestatis aeris hujus 9Id. II, 2 . Audi ergo quod sequitur: «Dominus mihi adjutor, et ego despiciam inimicos meos.» Ex quolibet genere inimici exsurgant, sive ex numero malorum hominum, sive ex numero malorum angelorum; in Domini adjutorio despicientur cui confitemur laudem, cui cantamus Alleluia. 5. [«vers.» 8, 9.] Despectis autem inimicis, non sic mihi tanquam bonus homo se amicus opponat, ut ipse in se spem meam jubeat collocari: «Bonum est» enim «confidere in Domino, quam confidere in homine.» Nec quisquis secundum quemdam modum dici potest angelus bonus, sic a me cogitetur, ut in eo confidere debeam: nemo enim bonus, nisi solus Deus; et cum videntur adjuvare homo vel angelus, cum hoc vera dilectione faciunt, ille per eos facit, qui eos pro modo eorum bonos fecit. «Bonum est» ergo «sperare in Dominum, quam sperare in principes.» Nam et Angeli dicti sunt principes, sicut in Daniele legimus, «Michael princeps vester» 10Dan. XII, 1 .