Etsi brevis Psalmus est, longa tamen tractatio, et longus sermo. Putate, fratres, quia per natalem beatae Crispinae invitavi vos, et immoderatior fui in convivio producendo. Nonne posset hoc vobis fieri, si quis vos militaris invitaret, et ad mensam sine mensura bibere cogeret? Liceat nobis hoc facere in divino sermone, ut inebriemini et satiemini, quemadmodum et Dominus pluvia sua temporali dignatus est terram irrigare, ut cum majore gaudio nos sineret ire ad locum martyrum, sicut hesterno die promiseramus. Illi enim martyres sine labore hic sunt nobiscum.