TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

Sed quia non sagittas tantum, sed etiam vasa mortis dixit in arcu Dominum parasse, quaeri potest quae sint vasa mortis. An forte haeretici? Nam et ipsi ex eodem arcu, id est, ex eisdem Scripturis in animas non charitate inflammandas, sed venenis perimendas insiliunt, quod non contingit nisi pro meritis. Propterea divinae Providentiae etiam ista dispositio tribuenda est, non quia ipsa peccatores facit, sed quia ipsa ordinat cum peccaverint: malo enim voto per peccatum legentes, male coguntur intelligere, ut ipsa sit poena peccati; quorum tamen morte filii catholicae Ecclesiae, tanquam quibusdam spinis, a somno excitantur, et ad intelligentiam divinarum Scripturarum proficiunt. Oportet enim et haereses esse, ut probati, inquit, manifesti fiant inter vos 51I Cor. XI, 19 , hoc est inter homines, cum manifesti sint Deo. An forte easdem sagittas et vasa mortis disposuit ad perniciem infidelium, et ardentes vel ardentibus operatus est ad exercitationem fidelium? Non enim falsum est quod Apostolus dicit: Aliis sumus odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem, et ad haec quis idoneus 52II Cor. II, 16 Non ergo mirum si iidem Apostoli et vasa mortis sunt in eis a quibus persecutionem passi sunt, et igneae sagittae ad inflammanda corda credentium.

Notes

  1. 51. I Cor. XI, 19
  2. 52. II Cor. II, 16