[«vers.» 5.] Sed cum inter tales versamini, qui non capiunt canticum Sion, suspendite, ut dixi, organa in salicibus in medio ejus; differte quae dicturi estis. Incipiunt esse ligna fructuosa, mutantur arbores, et habebunt fructum bonum: ibi jam licet nobis cantare in aures audientium. Sed cum inter istos obstrepentes, male interrogantes, veritati resistentes versamini, obstringite vos non eis velle placere, ne obliviscamini Jerusalem; et dicat una anima vestra, facta una ex multis pace Christi, dicat ipsa captiva Jerusalem hic agens in terra: «Si oblitus tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.» Vehementer se constrinxit, fratres mei: «Obliviscatur me dextera mea;» atrociter se obligavit. Dextera nostra est vita aeterna, sinistra nostra est vita temporalis. Quidquid facis propter vitam aeternam, dextera operatur. Si charitati vitae aeternae in operibus tuis miscueris concupiscentiam vitae temporalis, aut laudis humanae, aut alicujus commodi saecularis; cognovit sinistra tua quid faciat dextera tua. Et nostis esse in praecepto Evangelii, «Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua» 19Matth. VI, 3 . «Si oblitus» ergo, inquit, «tui fuero, Jerusalem, obliviscatur me dextera mea.» Et vere sic contingit: praenuntiavit, non optavit, Talibus qui obliviscuntur Jerusalem, hoc contingit quod dixit; obliviscitur illos dextera eorum: vita enim aeterna manet in se; illi remanent in delectatione temporali, et faciunt sibi dextrum quod sinistrum est.