[vers. 10.] Haec ergo futura cum certa sint nobis, et illa praeterita cum a patribus nostris audierimus, quid modo? Nunc autem repulisti et confudisti nos. Confudisti, non in conscientia nostra, sed in facie hominum. Erat enim tempus quo affligerentur Christiani, cum ubique fugerent, cum ubique diceretur, Christianus est, tanquam ad insultationem et ad opprobrium pertineret. Ubi est ergo ille Deus noster, rex noster, qui mandat salutem Jacob? Ubi est ille qui fecit omnia quae nobis narraverunt patres nostri? Ubi est qui facturus est omnia quae nobis revelavit per Spiritum suum? Numquid mutatus est? Sed in intellectum filiis Core fiunt haec. Aliquid enim intelligere debemus, quare nos ista omnia medio tempore pati voluit. Quae omnia? Nunc autem repulisti et confudisti nos: et non egredieris Deus in virtutibus nostris. Procedimus ad inimicos nostros, et tu nobiscum non procedis: videmus eos, praevalent illi, et nos invalidi sumus. Ubi est illa virtus tua? ubi est dextera et potentia tua? ubi mare siccatum? ubi Aegyptii persequentes fluctibus obruti 11Exod. XIV, 21, 27? ubi Amalech resistens, in crucis signo superatus 12Id. XVII, 11? Et non egredieris Deus in virtutibus nostris.