[«vers.» 15.] Ergo et hic quid dicit? «Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus.» In lapides cujus? In lapides Sion. Sed sunt ibi et non lapides. Cujus non lapides? Ergo quid sequitur? «Et pulveris ejus miserebuntur.» Agnoscamus lapides in Sion, agnoscamus pulverem in Sion. Non enim dicit, Lapidum ejus miserebuntur; sed quid ait? «Quoniam beneplacitum habuerunt servi tui in lapides ejus, et pulveris ejus miserebuntur.» Beneplacitum habuerunt in lapides ejus; pulveris autem miserebuntur. Intelligo lapides Sion, omnes Prophetas: ibi praemissa est vox praedicationis, inde assumptum Evangelicum officium, per illud praeconium cognitus Christus. Ergo servi tui beneplacitum habuerunt in lapides Sion. Sed illi praevaricatores, recedentes a Domino, malisque factis suis offendentes Creatorem, in terram unde sumpti sunt, redierunt. Pulvis facti sunt, impii facti sunt: de quibus dicitur, «Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terrae» 58Psal. I, 4 . Sed exspecta, Domine; sustine, Domine; patiens esto, Domine: non irruat ventus, et auferat hunc pulverem a facie terrae. Veniant, veniant servi tui, agnoscant in lapidibus eloquia tua, misereantur pulveris Sion, formetur homo ad imaginem tuam: dicat pulvis ne pereat, «Memento quia pulvis sumus» 59Psal. CII, 14 . «Et pulveris ejus miserebuntur.» Hoc de Sion. Numquid non erat pulvis, qui Dominum crucifixit? Quod pejus est, pulvis de parietinis ruinarum. Pulvis erat prorsus: verumtamen non frustra de pulvere dictum erat, «Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt» 60Luc. XXIII, 34 . De ipso pulvere venit paries tot millium credentium, et pretia rerum suarum ad pedes Apostolorum ponentium. Ergo exstitit de illo pulvere humanitas et formata et formosa. Quis enim de Gentibus sic? Quam paucos miramur hoc fecisse ad illorum tot millia? Subito primo tria, postea quinque millia; omnes in unitate viventes, omnes venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum ponentes, ut distribueretur unicuique sicut cuique opus erat, quibus erat anima una et cor unum in Deum 61Act. II, 41, et IV, 4, 32, etc. . Quis hoc fecit etiam de isto pulvere, nisi qui et ipsum Adam fecit ex pulvere? Hoc ergo de Sion, sed non tantum in Sion.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 58. Psal. I, 4
- 59. Psal. CII, 14
- 60. Luc. XXIII, 34
- 61. Act. II, 41, et IV, 4, 32, etc.