TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 14.] Et cor meum dereliquit me. Quid mirum est, si cor tuum desertum est a Deo tuo, quando seipsum deseruit? Quid est, Cor meum dereliquit me? Non est idoneum cor meum ad cognoscendum se. Hoc dixit, Cor meum dereliquit me: Corde meo Dominum volo videre, et non possum, prae multitudine peccatorum meorum: parum est, nec cor meum se comprehendit. Nemo enim se comprehendit, nemo de se praesumat. Numquid comprehendit corde suo cor suum Petrus, qui dixit, Tecum usque ad mortem ero 63Matth. XXVI, 35 ? In corde erat praesumptio falsa, in corde latebat timor verus: et non erat idoneum cor ad comprehendendum cor. Cor aegrotum latebat, sed medico patebat. Quod de illo pronuntiatum est, hoc impletum est. Noverat in illo Deus quod in se ipse non noverat; quia cor ejus dereliquerat eum, cor ejus latebat cor ejus. Et cor meum dereliquit me. Quid ergo? quid clamamus? quid dicimus? Placeat tibi, Domine, eruere me: tanquam diceret, Si vis, potes me mundare 64Id. VIII, 2. Placeat tibi eruere me, Domine, in adjuvandum mihi respice. Membra poenitentia, membra in doloribus posita, membra sub ferramentis medici clamantia, sed sperantia. Domine, in adjuvandum mihi respice.

Notes

  1. 63. Matth. XXVI, 35
  2. 64. Id. VIII, 2