[vers. 8.] Quoniam anima mea completa est illusionibus, et non est sanitas in carne mea. Ubi ergo est totus homo, anima et caro est. Anima completa est illusionibus, caro sanitatem non habet: quid remanet unde sit laetitia? Nonne oportet ut contristetur? Tota die contristatus ambulabam. Tristitia nobis sit, donec et anima nostra exuatur illusionibus, et corpus nostrum induatur sanitate. Illa est enim vera sanitas, quae est immortalitas. Quantae sint autem illusiones animae, si voluero dicere, tempus quando sufficit? Cujus enim anima ista non patitur? Breve est quod admoneo, quomodo anima nostra completa est illusionibus. A facie ipsarum illusionum, aliquando vix orare permittimur. De corporibus cogitare non novimus nisi imagines; et saepe irruunt quas non quaerimus, et volumus ex hac in hanc ire, et ab illa in illam transire; et aliquando vis redire ad id quod cogitabas, et dimittere unde cogitas, et aliud tibi occurrit: vis recordari quod oblitus eras; et non tibi venit in mentem, et venit potius aliud quod nolebas. Ubi erat quod oblitus eras? Nam quare postea venit in mentem, cum jam non quaereretur? Cum autem quaereretur, occurrerunt pro illo innumerabilia quae non quaerebantur. Rem dixi brevem, fratres: aspersi nescio quid vobis, quo accepto caetera vos ipsi cogitantes, inveniatis quid sit plangere illusiones animae nostrae. Accepit ergo poenam illusionis, amisit veritatem. Sicut enim poena est animae illusio, sic praemium animae veritas. Sed in his illusionibus constituti cum essemus, venit ad nos veritas, et invenit nos coopertos illusionibus, suscepit carnem nostram, vel potius a nobis, id est a genere humano. Apparuit oculis carnis, ut per fidem sanaret eos quibus veritatem fuerat monstraturus: ut sanato oculo veritas patesceret. Ipse enim est veritas, quam nobis promisit, cum caro ejus videretur, ut fides inchoaretur, cujus praemium veritas esset. Non enim se ipse Christus demonstravit in terra, sed demonstravit carnem suam. Nam si seipsum demonstraret, viderent illum Judaei et cognoscerent: sed si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 27I Cor. II, 8. Sed forte discipuli viderunt, quando illi dicebant: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis. Et ille ut ab eis se non visum esse monstraret, subjecit: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me videt, videt et Patrem. Si ergo Christum videbant, quomodo adhuc Patrem quaerebant? Si enim viderent Christum, viderent et Patrem. Nondum itaque Christum videbant, qui Patrem sibi ostendi cupiebant. Audi quia nondum videbant: In praemio illud promisit alio loco, dicens, Qui diligit me, mandata mea custodit: et qui diligit me, diligetur a Patre meo, et ego diligam eum. Et tanquam diceretur ei, Quid illi dabis, diligens eum? Et ostendam, inquit, meipsum illi 28Joan. XIV, 8, 9, 21 . Si ergo diligentibus eum hoc in praemio promisit, quia ostendet seipsum illis; manifestum est, quia illa visio veritatis talis nobis promittitur, qua visa jam non dicamus, Impleta est anima mea illusionibus.