TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 6.] Sed forte praeterita tantum narrata sunt nobis, de futuro autem non est aliquid tale sperandum. Imo vero sperandum. In te inimicos nostros ventilabimus. Ergo patres nostri indicaverunt nobis opus quod operatus es in diebus eorum, et in diebus antiquis: quia manus tua gentes disperdidit, ejecisti populos et plantasti eos. Ista praeterita sunt: de futuro vero quid erit? In te inimicos nostros ventilabimus: veniet tempus quando omnes inimici Christianorum, sicut palea ventilentur, sicut pulvis ventilentur, et de terra projiciantur. Ergo si et praeterita sic sunt nobis narrata, et futura talia praenuntiata; in medio praesentium quare laboramus, nisi in intellectum filiis Core? In te inimicos nostros ventilabimus: et in nomine tuo spernemus insurgentes in nos. Hoc de futuro.