[vers. 15.] Qui finxit singillatim corda eorum: qui cordibus eorum dona propria spiritualiter tribuit, ut nec totum corpus oculus, nec totum auditus 2I Cor. XII, 17; sed alius sic, alius autem sic incorporentur Christo. Qui intelligit omnia opera eorum: apud illum intellecta sunt omnia opera eorum.