[«vers.» 27, 28.] Denique adjungit et dicit, «Viam justificationum tuarum insinua mihi;» vel, sicut nonnulli codices habent, «instrue me:» quod expressius de graeco dicitur, «fac me intelligere». «Et exercebor in mirabilibus tuis.» Ipsas justificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere, mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei justificationes ita mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum difficultate quodam modo fatigatus, adjungit: «Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis.» Quid est, «dormitavit,» nisi ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed, «confirma me,» inquit, «in verbis tuis,» ne ab eis quoque ad quae pervenisse me jam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in eis verbis tuis quae jam teneo, quae jam facio, ut ex eis ad alia possim proficiendo pertendere.