Parva putatis opera misericordiae? Libet et de his aliquid dicere. Attendite primo istam sententiam de sancta Scriptura depromptam, quam modo commemoravi: «Judicium enim sine misericordia illi qui non fecit misericordiam.» Sine misericordia judicabitur qui misericordiam non fecit antequam judicaretur. Quid deinde? quid sequitur? «Superexaltat autem misericordia judicio» 20Jacobi II, 13 . Quid est hoc, fratres, «Superexaltat misericordia judicio?» Superponitur misericordia judicio: in quo inventum fuerit opus misericordiae, etsi habuerit aliquid forte in judicio quo puniatur, tanquam unda misericordiae peccati ignis exstinguitur. «Superexaltat» enim «misericordia judicio.» Quid autem? et cum talibus subvenit, et cum tales liberat, et cum talibus ignoscit, injustus est Deus? Absit. Et ibi justus est: non ei tollit misericordia justitiam, nec justitia misericordiam. Vide enim si non justus est: Dimitte, et dimitto; da, et do. Vide si non justus est: «In qua mensura mensi fueritis, in ea» «remetietur vobis» 21Matth. VII, 2 . Ad hoc enim, «In qua mensura:» non enim mensura ejusdem generis est; sed ad hoc eadem mensura, Ignosce, et ignosco. Est apud te mensura veniae dandae; invenies apud me mensuram veniae accipiendae: est apud te mensura tribuendi quod habes; invenies apud me mensuram accipiendi quod non habes.