Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem. Sive Filius Patri dicat, qui etiam illud dixit, Non haberes in me potestatem, nisi tibi datum fuisset desuper 20Joan. XIX, 11 , idipsum ad aequitatem Patris et ad occulta sua referens, quod judex hominum ad utilitatem hominum judicatus est: sive homo dicat Deo, Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem, animam suam thronum ejus appellans, ut corpus sit fortasse terra, quae scabellum pedum ejus dicta est 21Isai. LXVI, 1; Deus enim erat in Christo mundum reconcilians sibi 22II Cor. V, 19: sive anima Ecclesiae jam perfecta et sine macula et ruga 23Ephes. V, 27, digna scilicet occultis Filii, quia introduxit eam rex in cubiculum suum 24Cant. I, 3, dicat sponso suo, Sedisti super thronum, qui judicas aequitatem, quia resurrexisti a mortuis, et ascendisti in coelum, et sedes ad dexteram Patris: quaelibet ergo harum sententia placeat, quo iste versus referatur, regulam fidei non excedit.
Enarrationes in Psalmos
Notes
- 20. Joan. XIX, 11
- 21. Isai. LXVI, 1
- 22. II Cor. V, 19
- 23. Ephes. V, 27
- 24. Cant. I, 3