[vers. 16.] Oculi Domini super justos. Noli ergo timere, labora: oculi Domini super te sunt. Et aures ejus ad preces eorum. Quid vis amplius? Si murmurantem servum in domo magna non audiret paterfamilias, quereretur, et diceret: Quanta hic patimur, et nemo nos audit! Numquid dicis illud de Deo: Quanta patior, et nemo me audit? Si audiret me, forte dicis, tolleret mihi tribulationem: clamo, et tribulor. Tantum tu tene vias ejus, et quando tribularis audit te. Sed medicus est, adhuc putre habes nescio quid. Clamas: sed adhuc secat; et non tollit manum, nisi secuerit quantum videtur. Etenim medicus crudelis est qui exaudit hominem, et parcit vulneri et putredini. Matres quomodo fricant in balneis ad salutem filios? Nonne parvuli clamant inter manus earum? Illae ergo crudeles sunt, ut non parcant, non exaudiant lacrymas? Nonne plenae sunt pietate? Et tamen clamant pueri, et non eis parcitur. Sic et Deus noster plenus est charitate: sed ideo videtur non exaudire, ut sanet et parcat in sempiternum.