TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[vers. 17.] Et exsequitur quomodo: Viderunt te aquae, Deus. Quid sunt aquae? Populi. Quae sunt istae aquae; dictum est in Apocalypsi; responsum est, Populi: ibi invenimus apertissime aquas in figura positas populorum 31Apoc. XVII, 15. Supra autem dixerat: Notam fecisti in populis virtutem tuam. Merito ergo, Viderunt te aquae, Deus; viderunt te aquae, et timuerunt. Ideo mutatae sunt, quia timuerunt. Viderunt te aquae, Deus, et timuerunt, et conturbatae sunt abyssi. Quae sunt abyssi? Altitudines aquarum. Quis non turbatur in populis, cum conscientia pulsatur? Quaeris altitudinem maris, quid profundius humana conscientia? Ista profunditas turbata est, quando in brachio suo redemit populum suum Deus. Quomodo turbatae sunt abyssi? Quando omnes conscientias suas confitendo fuderunt: Et turbatae sunt abyssi.

Notes

  1. 31. Apoc. XVII, 15