TheoFonsAux sources de la foi

Enarrationes in Psalmos

ENPS · Augustin · 418 · LA · 3222 paragraphes · Psaumes : Vulgate · mlat.uzh.ch ↗

[«vers.» 53, 54] «Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi justificationes tuae in loco incolatus mei:» vel, sicut alii codices habent, «in loco peregrinationis meae.» Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Jerusalem, unde quidam descendens in Jericho incidit in latrones: sed propter misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est 217Luc. X, 30, 37 , cantabiles illi erant justificationes Dei in loco peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait, «Memor fui judiciorum tuorum a saeculo, Domine,» ad hoc referatur, «Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam:» quod vero ibi ait, «Et consolatus sum;» ad hoc referatur, «Cantabiles mihi erant justificationes tuae in loco peregrinationis meae.»

Notes

  1. 217. Luc. X, 30, 37